- TILESIUS Bernardino-Consentinus
- TILESIUS Bernardino-ConsentinusMathematices, et Optices inprimis peritissimus, in qua varia ipsemet invenit; Philosophus, eximius, novaeque methodi auctor, quam Neapoli in Academia recens erectâ publice doceri vidit, scriptis contra Aristotelem clarus. Edidit de Principiis Corporum natural. opus, et alios quosdam Tractatus Physicos. Romae cum esset, urbe ab Hispanis occupatâ, non bonis solum suis exutus est, sed vitae quoque discrimen adiit: exstinctus A. C. 1538. aetat. 79. nepos fuit Antonii scriptis prosâ versuque clarissimi: et apud Paulum gratiâ floruit. Thuanus Histor. Imperialis, Musaeo Histor. Nic. Toppius, Biblioth. Neapol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.